Este site é administrado por Agnelo Prevost Bragança Cardeal Arns. Em comunhão com a Santa Sé Apostólica do Habblet Hotel BR/PT.

Prex Eucharistica I - Canon Romano

Abrindo os braços, o sacerdote diz:
CP.: Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, 
Une as mãos e em seguida traça o sinal da cruz sobre o pão e o cálice, dizendo:
uti accepta habeas et benedicas + haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, 
E abrindo os braços, prossegue:
In primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et antistite nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.
Une as mãos.

Memento dos vivos.
Abrindo os braços, prossegue:
1C: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N.  
O sacerdote une as mãos e ora por alguns momentos por aqueles que quer recordar e continua:
Et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suis que omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.
Une as mãos.

Infra actionem
Em seguida, prossegue de braços abertos:
2C: Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum: Petri et Pauli, Andreae, (Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani) et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.
Une as mãos.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

De braços abertos, prossegue:
CP.: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari.
Une as mãos.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

________________________________

Da Vigília Pascal até ao II Domingo da Páscoa, no lugar da oração anterior, diz esta:
CP.: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari.
________________________________

Então estende as mãos sobre as oferendas e diz:
CP.: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui, Domini nostri Iesu Christi.
Une as mãos.

O relato da instituição da Eucaristia seja proferido de modo claro e audível, como requer a sua natureza.
CP.: Qui, pridie quam pateretur,
toma o pão
e, mantendo-o m pouco elevado acima do altar, prossegue:
accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas,
eleva os olhos
et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis.
Mostra ao povo a hóstia consagrada, colocando-a na patena e genuflete em adoração.

Então prossegue:
CP.: Simili modo, postquam cenatum
toma o cálice nas mãos
e, mantendo-o um pouco elevado acima do altar, prossegue:
accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis.
Mostra o cálice ao povo, colocando-o sobre o corporal e genuflete em adoração.

91. Em seguida, diz:
CP.: Mysterium fidei.
A assembleia aclama: 
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

92. O sacerdote, de braços abertos, diz:
CP.: Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi, Filii tui, Domini nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclare maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae.  

93. Então prossegue:
CP.: Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris; et accepta habere, sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

94. Une as mãos, e inclinando-se, diz:
CP.: Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae maiestatis tuae; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus,
ergue-se e faz sobre si o sinal da cruz, dizendo:
omni benedictione caelesti et gratia repleamur.
Une as mãos.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

95. Memento dos mortos.
De braços abertos diz:
3C.: Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis.
Une as mãos e, em silêncio, reza brevemente pelos defuntos que deseja recordar.
De braços abertos, prossegue:
Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur.
Une as mãos.
(Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

96. Bate no peito, dizendo:
4C.: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis,
e, de braços abertos, prossegue:
de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus: cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, (Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia) et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte.
Une as mãos:
Per Christum Dominum nostrum. Amen.

97. E prossegue:
CP.: Per Christum Dominum nostrum.  Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et præstas nobis.

98. Ergue a patena com a hóstia e o cálice, dizendo:
CP.: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sǽcula sæculorum.
A assembleia aclama: 
Ass.: Amen.
Depõe a patena com a hóstia e o cálice sobre o altar.
Une as mãos.

Prossegue com o Rito da Comunhão.