1. Esta Missa é celebrada pelo novo Romano Pontifíce, com o Colégio dos Cardeais. Tem como ação central a Oração pela Santa Igreja Universal e ação de Graças pela escolha do Bispo de Roma.
2. A cor desta Missa é branca ou dourada. As leituras desta Missa são próprias e é celebrada na Capela Sistina do Palácio Apostólico.
Antífona de Entrada — cf. Ef 1,9-10
Deus notum nobis fecit sacramentum voluntatis suae: instaurare omnia in Christo, quae in caelis sunt et quae in terra.
Oração Coleta
Deus, qui regnum Christi ubique terrarum dilatari providentia mirabili disposuisti, et omnes homines salutaris effici redemptionis participes, praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua universale sit salutis sacramentum, et cunctis hominibus reveletur exspectatio gentium et Salvator earum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, in unitate Spiritus Sancti Spiritus, per omnia saecula saeculorum.
As leituras para esta Missa são próprias. À exceção desta cair em um Domingo ou em uma Solenidade. Liturgia da Palavra - Missa Pro Ecclesiae
Oração sobre as Oferendas
Plebis tibi sacratae respice munera, misericors Deus, et per huius sacramenti virtutem concede, ut credentium in te multitudo genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis tibi iugiter efficiatur. Per Christum Dominum nostrum.
Pode usar-se o Prefácio dos Domingos do Templo Comum VIII que reflete a Unidade da Igreja por meio da Santíssima Trindade.
Antífona de Comunhão — Ap 22,17.20
Spiritus et Sponsa dicunt: Veni! Amen! Veni, Domine Iesu!
Oração depois da Comunhão
Deus, qui tuis Ecclesiam iugiter pascis et roboras sacramentis, concede nobis mensa caelesti refectis, ut, caritatis tuae documentis obsequendo, fermentum vivificans et salutis instrumentum humano efficiamur consortio. Per Christum, Dominum nostrum.