Este site é administrado por Agnelo Prevost Bragança Cardeal Arns. Em comunhão com a Santa Sé Apostólica do Habblet Hotel BR/PT.

Prex Eucharistica III

108. O sacerdote, de braços abertos, diz:
CP. Vere Sanctus es, Domine, et merito te laudat omnis a te condita creatura, quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Spiritus Sancti operante virtute, vivificas et sanctificas universa, et populum tibi congregare non desinis, ut a solis ortu usque ad occasum oblatio munda offeratur nomini tuo.

109. Une as mãos e, estendendo-as sobre as oferendas, diz:
CC. Supplices ergo te, Domine, deprecamur, ut haec munera, quae tibi sacranda detulim us, eodem Spiritu sanctificare digneris, 
une as mãos e traça o sinal da cruz, ao mesmo tempo sobre o pão e o cálice, dizendo:
ut Corpus et + Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi,
une as mãos
cuius mandato haec mysteria celebramus.
Une as mãos.

110. O relato da instituição da Eucaristia seja proferido de modo claro e audível, como requer a sua natureza.
Ipse enim in qua nocte tradebatur,
toma o pão
e, mantendo-o m pouco acima do altar, prossegue:
accepit panem et tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis.
Mostra ao povo a hóstia consagrada, colocando-a na patena e genuflete em adoração.

111. Então prossegue:
Simili modo, postquam cenatum est,  
toma o cálice nas mãos
e, mantendo-o um pouco elevado acima do altar, prossegue:
accipiens calicem, et tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis.
Mostra o cálice ao povo, colocando-o sobre o corporal e genuflete em adoração.

112. Em seguida, diz:
Mistério da fé!
A assembleia aclama: 
Anunciamos, Senhor, a vossa morte e proclamamos a vossa ressurreição. Vinde, Senhor Jesus.

113. O sacerdote, de braços abertos, diz:
CC. Memores igitur, Domine, eiusdem Filii tui salutiferae passionis necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in caelum, sed et prestolantes alterum eius adventum, offerimus tibi, gratias referentes, hoc sacrificium vivum et sanctum. Respice, quaesumus, in oblationem Ecclesiae tuae et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.

1C. Ipse nos tibi perficiat munus aeternum, ut cum electis tuis hereditatem consequi valeamus, in primis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum beatis Apostolis tuis et gloriosis Martyribus (com o Santo N.: Santo do dia ou Padroeiro/a) et omnibus Sanctis, quorum intercessione perpetuo apud te confidimus adiuvari.

2C. Haec Hostia nostrae reconciliationis proficiat, quaesumus, Domine, ad totius mundi pacem atque salutem. Ecclesiam tuam, peregrinantem in terra, in fide et caritate firmare digneris cum famulo tuo Papa nostro N. et Episcopo nostro N., cum episcopali ordine et universo clero et omni populo acquisitionis tuae. Votis huius familiae, quam tibi astare voluisti, adesto propitius. Omnes filios tuos ubique dispersos tibi, clemens Pater, miseratus coniunge.

3C.Fratres nostros defunctos et omnes qui, tibi placentes, ex hoc saeculo transierunt, in regnum tuum benignus admitt e, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur,
une as mãos
per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.

114. Ergue a patena com a hóstia e o cálice, dizendo:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sǽcula sæculorum.
A assembleia aclama: 
Amen.
__________________________________________________________________________________________________

115. Nas Missas pelos fiéis defuntos, pode-se dizer:

3C. Memento famuli tui (famulae tuae) N., quem (quam) (hodie) ad te ex hoc mundo vocasti. Concede, ut, qui (quae) complantatus (complantata) fuit similitudini mortis Filii tui, simul fiat et resurrectio ipsius, quando mortuos suscitabit in carne de terra et corpus humilitatis nostrae configurabit corpori claritatis suae. Sed et fratres nostros defunctos, et omnes qui, tibi placentes, ex hoc saeculo transierunt, in regnum tuum benignus admitte, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab oculis nostris, quia te, sicuti es, Deum nostrum videntes, tibi similes erimus cuncta per saecula, et te sine fine laudabimus,
une as mãos
per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.

Ergue a patena com a hóstia e o cálice, dizendo:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia sǽcula sæculorum.
A assembleia aclama: 
Amen.